Home Page »  C »  Carl Orff
   

Carmina Burana 3 Veris Leta Facies Lyrics

Album Name : Carl Orff: Carmina Burana
Release Date : 2008-07-08
Song Duration : 4:14

Carl Orff Carmina Burana 3 Veris Leta Facies



Veris leta facies
mundo propinatur,
hiemalis acies
victa iam fugatur,
in vestitu vario
Flora principatur,
nemorum dulcisono
que cantu celebratur.
Ah!

Flore fusus gremio
Phebus novo more
risum dat, hac vario
iam stipate flore.
Zephyrus nectareo
spirans in odore.
Certatim pro bravio
curramus in amore.
Ah!

Cytharizat cantico
dulcis Philomena,
flore rident vario
prata iam serena,
salit cetus avium
silve per amena,
chorus promit virgin
siam gaudia millena.
Ah!


Song Meanings for Carmina Burana 3 Veris Leta Facies




Browse:

Copyright © 2005 - 2020 LyricsKid (0.001 seconds)