Home Page »  C »  Carl Orff
   

Carmina Burana 5. Ecce Gratum Lyrics

Album Name : Carl Orff: Carmina Burana
Release Date : 2008-07-08
Song Duration : 2:55

Carl Orff Carmina Burana 5. Ecce Gratum



Ecce gratum
et optatum
Ver reducit gaudia,
purpuratum
floret pratum,
Sol serenat omnia.
Iamiam cedant tristia!
Estas redit,
nunc recedit
Hyemis sevitia. Ah!

Iam liquescit
et decrescit
grando, nix et cetera;
bruma fugit,
et iam sugit
Ver Estatis ubera;
illi mens est misera,
qui nec vivit,
nec lascivit
sub Estatis dextera.

Gloriantur
et letantur
in melle dulcedinis,
nessqui conantur,
u tutantur
premio Cupidinis:
simus jussu Cypridis
gloriantes
et letantes
pares esse Paridis.


Song Meanings for Carmina Burana 5. Ecce Gratum




Browse:

Copyright © 2005 - 2020 LyricsKid (0.002 seconds)