Home Page »  C »  Carl Orff
   

Carmina Burana 4. Omnia Sol Temperat Lyrics

Album Name : Carl Orff: Carmina Burana
Release Date : 2008-07-08
Song Duration : 1:57

Carl Orff Carmina Burana 4. Omnia Sol Temperat



Omnia sol temperat
purus et subtilis,
novo mundo reserat
faciem Aprilis,
ad amorem properat
animus herilis
et iocundis imperat
deus puerilis.

Rerum tanta novitas
in solemni vere
et veris auctoritas
jubet nos gaudere;
vias prebet solitas,
et in tuo vere
fides est et probitas
tuum retinere.

Amam e fideliter,
fidem meam noto:
de corde totaliter
et ex mente tota
sum presentialiter
absens in remota,
quisquis amat taliter,
volvitur in rota.


Song Meanings for Carmina Burana 4. Omnia Sol Temperat




Browse:

Copyright © 2005 - 2020 LyricsKid (0.015 seconds)